monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 407

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 407
ex hoc apparet plura etiam licere addere, si oportuerit. nonnumquam etiam concludimus inferentes non quidem id quod conficitur, sed quod ex eo ipso, quod inferre debemus, necessario conficitur, hoc modo: 'omnis virtus bonum est, omne bonum utile est, omnis igitur virtus non nocet'. inferendum erat 'omnis igitur virtus utilis': ex eo necessario sequitur non nocere; quod enim utile est, numquam nocet. hoc a Graecis συμπέρασμα dicitur, a nobis dici potest confinis conclusio. Ratiocinatio igitur, sive propriam et suam sive confinem habens conclusionem, dividitur in duo genera: praedicativum et condicionale.